monumenta.ch > Hieronymus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Epistulae, 3, 46, 3
Tacita forsitan mente reprehendes, cur non sequamur ordinem Scripturarum; sed passim, et ut quidquid obviam venerit, turbidus sermo perstringat. Et in principio testatae sumus, dilectionem ordinem non habere, et impatientiam nescire mensuram. Unde et in Cantico Canticorum quasi difficile praecipitur: Ordinate in me caritatem ; et nunc eadem dicimus nos, non ignoratione, sed affectu labi. Denique ut multo inordinatius aliquid proferamus, antiquiora repetenda sunt. In hac urbe, imo in hoc tunc loco, et habitasse dicitur, et mortuus esse Adam. Unde et locus in quo crucifixus est Dominus noster, Calvaria appellatur, scilicet quod ibi sit antiqui hominis calvaria condita, ut secundus Adam, id est sanguis Christi de cruce stillans, primi Adam et iacentis protoplasti peccata dilueret: et tunc sermo ille Apostoli compleretur: 'Excitare qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus' . Quantos haec urbs Prophetas, quantos emiserit sanctos viros, longum est recensere. Totum mysterium nostrum, istius provinciae, urbisque vernaculum est. In tribus nominibus Trinitatis demonstrat fidem. Iebus, et Salem, et Ierusalem appellatur. Primum nomen, calcata: secundum, pax: tertium, visio pacis. Paulatim quippe pervenimus ad finem, et post conculcationem ad pacis visionem erigimur: ex qua pace Salomon, id est, pacificus, in ea natus est, et factus est in pace locus eius . Et in figura Christi, sub etymologia urbis, Dominus dominantium, et Rex regum nomen accepit. Quid referemus de David et tota progenie eius, quae in hac civitate regnavit? Quanto Iudaea caeteris provinciis, tanto haec urbs cuncta sublimior est Iudaea. Et (ut coactius disseramus) totius provinciae gloria metropoli vindicatur: et quidquid in membris laudis est, omne refertur ad caput.